Orosius, I
Edition: Karl Zangemeister, 1882
Caput 5
1 Ante annos urbis conditae MCLX confinem Arabiae regionem quae tunc Pentapolis vocabatur arsisse penitus igne caelesti inter alios etiam Cornelius Tacitus refert, qui sic ait:
2 Haud procul inde campi, quos ferunt olim uberes magnisque urbibus habitatos fulminum iactu arsisse; sed manere vestigia, terramque ipsam, specie solidam, vim frugiferam perdidisse.
3 et cum hoc loco nihil de incensis propter peccata hominum civitatibus quasi ignarus expresserit, paulo post velut oblitus consilii subicit et dicit:
4 Ego sicut inclitas quondam urbes igne caelesti flagrasse concesserim, ita halitu lacus infici terram et corrumpi reor.
5 quo dicto invitus licet de exustis urbibus, quae procul dubio peccatorum noxa conflagraverunt, et scisse se et concessisse confessus palam prodidit non sibi cognitionis fidem defuisse sed exprimendae fidei voluntatem. quod nunc a me plenius proferetur.
6 In confinio Arabiae et Palaestinae, qua dimissi altrinsecus montes subiectis campis excipiuntur, quinque civitates fuere Sodoma Gomorra Adama Seboim et Segor.
7 sed Segor ex his parva, illae amplae et magnae, quippe quibus et soli fecunditas suberat et Iordanes fluvius, per plana diffusus ac per opportuna divisus, augmentis ubertatis inpendebatur.
8 huic universae regioni, bonis male utenti, abundantia rerum causa malorum fuit. ex abundantia enim luxuria, ex luxuria foedae libidines adolevere, adeo ut masculi in masculos operantes turpitudinem ne consideratis quidem locis condicionibus aetatibusque proruerent.
9 itaque iratus Deus pluit super hanc terram ignem et sulphur totamque regionem cum populis atque urbibus exustam, testem iudicii sui futuram, aeterna perditione damnavit,
10 ut nunc quoque adpareat quidem forma regionis sed inveniatur regio cineris mediamque convallem, quam Iordanes inrigaverat, nunc mare superfusum tegat.
11 tantumque de rebus ut putatur parvis divinae indignationis accensum est, ut propter hoc, quod illi, male utentes bonis, fructus misericordiarum nutrimenta libidinum fecerant, terra quoque ipsa, quae has habuerat civitates, primum exusta ignibus, post oppressa aquis, in aeternam damnationem communi periret adspectui.